Pater noster
Paternoster, qui es in caelis:
sanctificetur nomen tuum; adveniat regnum tuum; fiat voluntas tua, sicut in
caelo, et in terra. Panem nostrum cotidianum da nobis hodie; et dimitte nobis
debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris; et ne nos inducas
in tentationem; sed libera nos a malo. Amen.
Ave Maria
Ave, Maria, gratia plena, Dominus tecum; benedicta tu in mulieribus, et benedictus
fructus ventris tui, Jesus. Sancta Maria, Mater Dei, ora pro nobis peccatoribus,
nunc et in hora mortis nostrae. Amen.
Credo
Credo in unum Deum, patrem omnipotentem,
factorem caeli et terrae, visibilium omnium et invisibilium. Et in unum Dominum
Jesum Christum, Filium Dei unigenitum.Et ex Patre natum ante omnia saecula.
Deum de Deo, lumen de lumine, Deum verum de Deo vero, genitum, non factum, consubstantialem
Patri: per quem omnia facta sunt. Qui propter nos homines et propter nostram
salutem descendit de caelis. Et incarnatus est de Spiritu Sancto ex Maria Virgine,
et homo factus est. Crucifixus etiam pro nobis sub Pontio Pilato; passus et
sepultus est, et resurrexit tertia die, secundum Scripturas, et ascendit in
caelum, sedet ad dexteram Patris. Et iterum venturus est cum gloria iudicare
vivos et mortuos, cuius regni non erit finis. Et in Spiritum Sanctum, Dominum
et vivificantem: qui ex Patre Filioque procedit. Qui cum Patre et Filio simul
adoratur et conglorificatur: qui locutus est per Prophetas. Et unam, sanctam,
catholicam et apostolicam Ecclesiam. Confiteor unum baptisma in remissionem
peccatorum. Et expecto resurrectionem mortuorum, et vitam venturi saeculi. Amen.